- PULVERATIO
- PULVERATIOin vineis proprie vocabatur, occatio sive glebarum imminutio, quaerastris fiebat. Varro, l. 1. RR. c. 30. Vineas novellas arare aut fodere, et posteaoccare, id est, comminuere, ne sit gleba. Quod glebae grandes in pulverem rastris redigerentur. Virgil. l. 2. Georg. v. 418.Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus.Ubi Servius, Hoc genus culturae, inquit pulverationem vocant proprie, quo imminutae glebae ad vites applicantur. An pulverationem a foffione separavit illô versu Poeta? Nam sollicitatur tellus fossione, pulvis movetur pulveratione. Verius est, ut confunderit utrumque. Sic Columella pulverationem cum fossione eandem plane facit, l. 4. c. 28. ubi monet, creoro fodiendam esse vineam, quia pulveratione fiat uberior. Plinius quoque idem facit. Sed nec alia fuit vineae pulveratio apud Latinos, quod enim siccâ solum tempestate et pulverosâ terrâ vineas movendas fossionibus praecipiunt, eas fossiones pulverationes proprie vocant. Uti hibernum pulverem, de hieme sicca Poeta dixit, l. 1. Georg. v. 101.———— Hiberno laetissima pulvere farra.Et in illa veter. Rusticorum cantilena: Hibernô pulvere, vernô lutô, grandia farra Camille metes. Quia igitur non nisi hibernô et aestivô pulvere vineas fodiebant, ideo Pulverationem vocabant fossionem. Alia fuit ὑποκόνισις seu pulveratio vinearum, apud Graecos, a fossione prorsus diversa. Monet enim Theophrastus, Histor. l. 2. c. 9. pulverandam non esse vineam, variante se uvâ, nec omnino tangendam, nisi si forte cum penitus nigresceret, quamvis ne tum quidem movendam censebant nonnulli. At Romani, variante se uvâ, ultimam fossionem vineis dabant, ut videre est apud Plinium, l. 17. c. 23. et Columellam, l. 4. c. 28 ubi ex auctoritate veterum Magistrorum Agriculturae statuit, satis esse vineam ter confodere, germinante, florescente et maturescente etc. Ε` quibus apparet, diversam vineae colendae rationem, apud Graecos et Lationos, fuisle in usu. Nempe Latini toties pulverabant, quoties fodiebant; glebas enim aridas et putres comminuendo rostris, pulverem movebant: Graeci vero eô dem um tempore eam usurpabant, quô uvae pendebant in vinea, et ad maturitatem tendebant, quas tunc saepius motâ tellure subpulverabant. Quemadmodum et Megaris cucumeres et cucurbitas suas, pulvere cooperibant, eôdem Theophrastô auctore. Vide Salmas. ad Solin. p. 512. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.